# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.6.3

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.6.3

In prima praefatur piissimus Pater de viscerum suorum divisione, nimirum de schismate Ecclesiam scindente, se non sine gravi fletu doluisse; ad pacem dissidentes cum lacrymis adhortatur. Vacillantibus in fide, Petri fidem indeficientem opponit; titubantibus, sedis Petri firmitatem, contra quam portae inferi praevalere non possint. Caeterum ut omnem dat sese calumniandi occasionem, profitetur amplecti quae ab apostolis eorumque successoribus tradita sunt, et in quatuor oecumenicis conciliis explanata et confirmata, maxime in synodo Chalcedonensi, cujus auctoritatem pulsari et labefactari, trium capitulorum damnatione in quinto post concilio clamata schismatici querebantur. Si tamen haec ad compescendum scandalum sufficere non videantur, rogat eos ut manentes in unitatis charitate eligant transmittantque aliquos e fratribus, ad proponendas et componendas pacifice quaestiones omnes. Et parati sumus, inquit bonus ille pastor ovibus errantibus compatiens, secundum praeceptionem apostolicam, et eum charitate eos suscipere, et cum humilitate ad placita satisfactionis reddere rationem; et sine aliquo impedimento, eum omni dilectione, quando reverti voluerint, voluntate sincerissima, relegare (I Petri iii).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
