Latin
Book 1, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.6.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ad hanc epistolam responderent schismatici, scripta diversis infecta contagiis direxerunt, quibus Patrum testimonia incongrua et ad causam non pertinentia inseruerunt, ordine ita turbato, ut quod scriptum nomine alterius fuerat, alterius nominis titulo promeretur, uti observat Pelagius in ep. 2 ad Eliam ejusque symmystas, unde ipsis haec ab Apostolo dicta tribuit: Nescientes neque de quibus dicunt, neque de quibus affirmant (I Tim. i. 7). Itaque ut veris et genuinis falsa et supposititia destrueret, Pelagius curavit schismaticorum legatis ex antiquis polyptycis scrinii sanctae sedis apostolicae sincera synodorum acta exhiberi; ipsosque secunda sua epistola vehementer est cohortatus ad charitatem et unitatem, cujus scissio culpa est ita inexpiabilis, ut ne martyrio quidem purgetur. Postremo invitat eos ad collationem Romae per legatos habendam; aut si locorum obstent intervalla, rogat ut apud Ravennatem urbem Istriae finitimam conveniant, quo se legatos missurum pollicetur, qui vice sui synodo intersint.