Latin
Book 1, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
His annis cum expugnari non potuissent schismatici pertinaces, Smaragdus patricius, veniens de Ravenna in Gradum, per semetipsum e basilica extrahens Severum, Aquileiensem seu Gradensem episcopum, Ravennam cum injuria duxit, eum aliis tribus episcopis (Verba sunt Pauli Warnefridi in historia Langobardorum); quibus comminans exsilia, atque violentiam inferens, communicare compulit Joanni Ravennati. . . Exacto vero anno ex Ravenna Gradum reversi sunt, quibus nec plebs communicare voluit, nec caeteri episcopi eos susceperunt. Severum incorporatum fuisse in unitatem Ecclesiae quam postea deseruit testatur S. Gregorius lib. i, ep. 16, ad eumdem scripta.