# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.4

Idem eminentissimus cardinalis existimat Mauricii consensum in Gregorii electionem soluta pecunia comparatum fuisse; quod nescio an in hujus aut inferioris aevi scripto aliquo legatur. Querela enim de sponsa Christi captiva facta et tributo subdita, quae profertur ex commentario in Psalmos poenitentiales neque id significat, neque extra suspicionem interpolationis et suppositionis est. Non me fugit Athalaricum Arianum aliquando imperasse tria solidorum millia pro confirmatione apostolici pontificis, et duo millia pro confirmanda aliorum patriarcharum, hoc est metropolitanorum electione; sed catholicos principes, liberata a Gothis Italia, idem exegisse, aut Gregorium ab hujusmodi simoniaca pecuniae pensitatione non abhorruisse nusquam sibi persuadere poterit, qui legerit ejus epistolas quamplurimas contra simoniacam haeresim scriptas. Praeterea rex Arianus pecuniam persolvi non jubet, nisi curo de electione aut ordinatione praesulum, ad palatium producta fuerit altercatio populorum. At in electione Gregorii mirus fuit populorum consensus. Addo insuper obscurum esse locum hunc ex rescripto ad Joannem papam quaesitum, quandoquidem in eo rex contra simoniacos, sive qui dant, sive qui accipiunt, saluberrima promulgat decreta. (Cf. Cassiodor. l. ix, ep. 15.)

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
