# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.5

Interea dum ex pedaretur Augusti responsio et assensus, in dies angebatur pestilentia, Romaque co…inuis funeribus devastabatur. Ab hac lue immune non fuit S. Andreae coenobium; tuncque enituit maxime fratrum omnium sollicitudo et charitas erga Theodorum adolescentem hoc morbo correptum, et ad extrema perductum; quem eorum orationibus a duplici morte animae scilicet ac corporis liberatum refert Gregorius tum homil. 19 et 38 in Evangelia, tum lib. iv Dialog. cap. 38. Aberat tunc a monasterio sanctus Pater, procurandis afflictae civitati solatiis totus incumbens. Ut autem pene jam despondentes animum Romanos spe in Deum erigeret, atque ad poenitentiam tot inter flagella vel invitos provocaret, concionem ad populum habuit, dignam sane quam litteris consignaverit Gregorius Turonensis. Ejusdem meminerunt Paulus et Joannes diaconi, necnon alii quamplurimi. In prioribus editis legitur habita indictione sexta, cujus loco potius legendum, indictione viij. Constat enim Gregorium incipiente indictione nona fuisse ordinatum. Erroris causa fuit, quod haec oratio libro Epistolarum olim xi, nunc xiii, fuerit praemissa, cujus videlicet libri indictio est sexta. Nec minus mendose assignatur dies quarta Kalend. Septembris.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
