# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.6.25-39

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 1.7.6.25 to 1.7.6.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.6.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.6.25

At quae narrantur de viso angelo et sedata peste dubiae videntur fidei. Si enim id contigit, quonam pacto Gregorius Turon. id a suo diacono non accepit? Si vero ipsum audierit tanta miracula referentem, quomodo ab ipsis commemorandis abstinuit, qui aliquando levissima nec ita certa referre delectatur? Altum est quoque de istis Bedae, Pauli, et Joannis silentium. Pestilentiam tamen quievisse Paulus et Joannes, qui res a Gregorio gestas accuratius prosecuti sunt, non obscure testantur; sed brevi recrud…isse postea ostendemus. Cum de supplicationibus iterum aut saepius tempore pestis habitis, scriptores omnes sileant; felicius fortasse dissidentes scriptores ad concordiam revocabuntur, dicendo unius ejusdemque litaniae ordinem varie indictum ac praescriptum. Nempe cum prius assignatae fuissent hae et illae basilicae quo varii convenirent ordines, aliae postea mutato consilio delectae sunt, vel quod ampliores, vel quod propiores forent, vel quod in regionibus ubi sitae erant ecclesiae illae pestis minus grassaretur. Nimirum cavendum erat a locis in quibus acrius morbus desaeviebat. Itaque juxta opinionem hanc quam ultro fateor nullibi legisse me, tum Ecclesia S. Joannis, tum sanctorum martyrum Cosmae et Damiani designatae sunt, quo conveniret litania clericorum, et unde postea procederet (idem de caeteris in quibus discrimen est, dicendum), sed ad alterutram tantum convenere clerici. Ab illis supplicationibus originem traxisse videntur litaniae quae dicuntur majores, et in festo S. Marci quotannis celebrantur, cum illae quae in triduo ante Ascensionem Domini fiunt, dicantur minores.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
