# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.7

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.7.7

Quaeri potest quo nomine quave auctoritate Gregorius adhuc diaconus tantum, electus quidem ad pontificatum, sed nondum ordinatus, Ecclesiae Romanae gubernationem, quodam modo praeoccupavit, omnia quae superius retulimus decernendo. Eum quidem jam presbyterum factum fuisse putant nonnulli, quos inter eminet Baronius, propter illa de eo Gregorii Turonensis dicta: S…d non destitit sacerdos tantus praedicare populo, etc. At vero sacerdotis nomine non solebant veteres designare presbyterum. Itaque Turonensis episcopus nostrum Gregorium hic non alia ratione sacerdotem appellat, quam quod esset ad summum electus sacerdotium; unde paulo post non obscure innuit eum adhuc in diaconatus gradu positum. Neque vero presbyteratus ordo jus ipsi contulisset exercendae in Romanam Ecclesiam potestatis. Subodoramur ergo Gregorium tanquam electum pontificem, vacantis sedis administrationem nactum esse cum aliis Ecclesiae Romanae vicariis; idque conjicimus ex epistola cleri Romani ad Scotos reddita, cum mortuo Severino papa sedes apostolica vacaret anno circiter 640. Illa enim epistola scripta legitur nomine Hilarii, archipresbyteri et servantis locum, scilicet, ut auguror, vicarii, sanctae sedis apostolicae; Joannis, diaconi et in Dei nomine electi, qui fuit Joannes IV; Joannis, primicerii et servantis locum apostolicae sedis; et Jonnnis, servi Dei, consiliarii ejusdem sedis apostolicae. Quod monumentum exhibet venerab. Beda lib. ii Hist., c. 29; unde addiscere licet, quibus demandata foret Ecclesiae Romanae administratio, donec qui electus erat pontifex consecraretur.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
