# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.10

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.1.10

Anastasius, quem Sinaitam esse multis scriptis celebrem plurimi putarunt, ad sedem Antiochenam assumptus, eamdem Gregorio, monasterii apud montem Sina, ut aiunt, praefecto, cesserat anno 572, a Justino imperatore pulsus et dejectus. Ipsum tamen pro legitimo patriarcha sedis hujus habuit semper S. Gregorius; unde ad eum scripsit (Lib. i. ep. 26): Apud me semper hoc estis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse, non quod ex voluntate hominum putamini non esse. Mortuo Gregorio Antiocheno, cujus laudes fuse persequitur Evagrius lib. quarto, propter virtutes multiplices et praestantissimas, recteque administratam Ecclesiam, Anastasius suae sedi restitutus est an. 591. vel, ut aliis placet, 592, quam usque ad an. 599, quo devixit, sanctissime gubernavit. Quae scripserit aut scripsisse vulgo sit creditus, lege apud sacrarum Bibliothecarum auctores. Plurimos autem spectatae sanctitatis suae laudatores et admiratores nactus est, inter quos Gregorio Magno primus extra controversiam locus debetur. Non mediocre conceptae de Anastasio existimationis et singularis in eum amoris testimonium exhibuit S. Gregorius, quando statim post sumptum pontificatum, suggestionem summis precibus plenam fecit apud piissimos dominos, ipso teste (Lib. i, ep. 28), ut virum beatissimum domnum Anastasium patriarcham, concesso usu pallii, ad beati Petri apostolorum principis limina secum celebraturum solemnia missarum transmittere debuissent: quatenus si ei ad sedem suam minime reverti liceret, saltem secum in honore suo viveret, Utrum tamen suggestionem hanc vel libellum supplicem miserit, dubios nos facit, quod ibidem additur. Quam tenera vero charitate amicum hunc complecteretur, quae ad ipsum scripsit palam demonstrant. Sic praefatur in epistola 26 libri i: Scripta vestrae beatitudinis, uti fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans inveni. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa: quia sic spiritalem amorem suum quem gestabat, aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Quae hoc loco describere voluimus, ut qualem se erga amicos Gregorius ostenderet, quisque possit intelligere.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
