Latin
Book 2, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Domitiauus, Mauricii Augustini consanguineus, Melitinae episcopus et Armeniae metropolitanus erat, quando summum pontificatum auspicatus est vir sanctissimus. Eum ad res maximas gerendas aptissimum, et in consiliis prudentissimum expertus impetrator, multis in negotiis adjutorem adhibere consueverat, ac liberis suis tutorem designarat. Fuit quoque Gregorio Magno charissimus, ob eximiam vitae sanctitatem, ut ex litteris ad eum scriptis liquet. Mortuus apud Theophanem in chronographia legitur indictione 5, quae anno 601, ex modica parte, et 602 respondet. Peragrato Oriente, nunc Occidentalem orbem perlustremus: (Cf. Evag. l. vi, c. 18.)