Latin
Book 2, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Eamdem animi demissionem testatam reliquit in plurimis quas paulo post susceptum pontificatum rescripsit epistolis. Quippe statim ac fama de ejus ad summum pontificatum assumptione percrebuit, illustres viri quamplurimi, maxime qui in urbe regia ejus modestiae, sapientiae, pietatis, caeterarumque virtutum testes et conscii fuerant, eum amicis et gratulatoriis litteris compellavere, quibus potius lacrymas et gemitus quam verba, rescribendo reddidit et rependit. Legendae sunt prae caeteris tertia cum quatuor sequentibus, vigesima prima, et quadragesima tertia lib. i, in quibus vehementissime dolet imposita sibi immerito et impari episcopatus pondera: Tanto, inquit Narsetem patricium alloquens, me percussum moerore agnoscite, ut vix loqui sufficiam; oculos enim mentis meae doloris tenebrae obsident. Triste est quidquid aspicitur, etc. Quia vero suas lacrymas, etsi juges, ad deplorandam mutatam sortem, minime sufficere putabat, familiaribus suis pro amicitiae tessera, fletus ea de re suspiriaque imperabat. Joannes exconsul non parum contulerat tum ad Gregorii electionem, ut jam monuimus, tum ad hujus electionis confirmationem; idcirco in illum amice excandescere videtur. Sed nullibi magis prodit dolorem de amissa vitae monasticae tranquillitate, et suscepta pastorali cura, quam hom. 11 in Ezechielem. Unde non immerito Joannes Diaconus nonnullorum ex Langobardis vesaniam exagitat, quos non pudebat affirmare Gregorium appetiisse magis pontificatum quam fugisse (Vide Lib. i, ep. 31).