Latin
Book 2, Chapter 10
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de conscribendis Clirisio militibus ita sollicitus esset vir sanctissimus, ut inter eos disciplina vigreret magis ac magis allaborabat, praesertim ve o ut fratrum suorum saluti custodiaeque abbates invi gilarent admonere satagebat. Unde statim ac audivit Joannem abbatem sua socordia opinionem sui monasterii inquinasse ac labefactasse, ad eum scripsit in haec verba: De fratrum animabus omnino esto sollicitus. Sufficiat jam quod opinio monasterii per vestram neqligentiam inquinata est. Non frequenter foras egrediaris. In causis istis procuratorem institue, et tu ad lectionem atque orationem vaca. . . . In ipsis autem fratribus monasterii tui quos video, non invenio eos ad lectionem vacare. Unde considerare necesse est quantum peccatum est, ut ex aliena oblatione Deus vobis alimoniam transmiserit, et vos mandata Dei discere negligatis (Lib. iii, ep. 3). Non solum autem clericis et monachis lectionem sacram imperabat peritissimus animarum rector, sed etiam laicis et militiae addictis, ut liquet ex epistola ad Maurentium magistrum militum scripta (Lib. viii, ep. 17), quem ob id laudat quod humana conventicula cavens sacris libris evolvendis incumbat; dolet vero quod in hoc pio lectionis studio nullum socium habeat.