# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.4

Nihilo tamen minus Mauricius ordinationem ejus asseruit, praefectorum et ducum qui publicae in Dalmatia rei praeerant, ut conjicere licet, impulsu; quibus nimirum, denudata sua Ecclesia, praemia multa praebere dicebatur. Ea de re ad Constantinam Augustam scribens, vehementer expostulat S. Gregorius: Et si, inquit, episcoporum causae mihi commissorum apud piissimos dominos aliorum patrociniis disponuntur, infelix ego in Ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad saeculares judices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo. Hoc tamen breviter suggero, quia aliquantulum exspecto; et si ad me diu venire distulerit, in eo exercere districtionem canonicam nullo modo cessabo. Jusserat Mauricius ut Maximus papae se sisteret, eumque cum honore Gregorius exciperet; quod ei grave visum est; nempe quo honore dignus erat is de quo tanta et talia nuntiabantur, antequam discussa causa, insontem se probasset? neque vero de ipsius ordinatione inscio Romano pontifice facta erat amplius quaestio: eam enim ut imperatori morem gereret, ita ratam habere consensit, ac si se auctore hic episcopus ordinatus fuisset; quamvis sub anterioribus principibus nullus ad haec usque tempora Salonae episcopus, praetermissa Romana Antistitis auctoritate fuisset constitutus. At multa supererant crimina diluenda, nimirum quod flagitiose ac impudice vixisset, quod data pecunia fuisset electus, quod excommuuicatus missas facere praesumpsisset. Callide egerat Maximus, ut Gregorii litteras quibus a missarum celebratione cessare jubebatur, ad se non pervenirent. Ideoque iterata jussione rem ei sacram interdixit. Qua de re clero et optimatibus tum Salonae tum Jaderae scripsit (Lib. vi, epp. 27 ac 29), ut a communione Maximi recederent; neque enim ullus adhuc ejus communionem respuerat, praeter Paulinum episcopum, et Honoratum archidiaconum, cujus electionem de qua supra egimus, non amplius tuebatur sanctus pontifex; quandoquidem cum archidiaconum tantum appellat, non episcopum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
