# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.5

Tandem paternis adhortationibus et infracta constantia consecutus est Gregorius, ut Maximus ad saniorem rediret mentem. Ab ejus communione jam plerique recesserant; et Sabinianus, Jaderae episcopus poenitentia ductus, quod invasori et perdueili adhaesisset, in monasterium abjecto episcopatu sese receperat, ut tantam culpam lacrymis dilueret. At S. Gregorius eum ad suam communionem et amicitiam receptum, ut pastoralem curam resumeret hortatus est, caeterisque ad Ecclesiam revertendi praeberet exemplum, quod futurum sperabat (Lib. vii, ep. 17; lib. viii, ep. 10). Neque vero spes fefellit; ipse enim Maximus rediit tandem ad cor et jugo se debitae obedienliae subdidit. Urgente papa ut Romam judicandus accederet, obsessas ab hostibus vias causari poterat, et imperatoris praeceptum, qui jusserat ni Salonae aut in Dalmatia mota haec quaestio finiretur; quod etiam sacris canonibus erat consentaneum. Praeterea plebem et praefectos militari manu suae profectioni, suo itineri obstitisse respondere in promptu erat. Quibus rationum momentis prudenter perpensis, accedentibus quoque Callinici exarchi precibus Gregorius annuit ut Maximus Ravennae eoram Mariniano archiepiscopo, et Castorio sanctae Ecclesiae chartulario, se purgaret tam de simoniaca haeresi, quam de caeteris objectis criminibus, praestito ad corpus S. Apollinaris martyris sacramento (Lib. ix, ep. 79, 80, 81). Cum autem inobedientiae et perduellionis in sedem apostolicam reus esset manifeste (constabat enim eum post intentatam a summo pontifice excommunicationem, ad sacrum altare accessisse) judicio Mariniani reliquit statuendum, qua satisfactione talis deberet culpa purgari. Ex eujus forsitan antistitis consilio et sententia prostratus per tres horas Maximus jacuit, gravis luctus et poenitentiae causa clamans: Peccavi Deo et beatissimo papae Gregorio (In appendice epist.). Sublevatus a Mariniano, juvantibus Callinico exarcho et Castorio chartulario, coepit vehementius dolere; at in reconciliationis et absolutionis argumentum, Castorius ei epistolam a S. Gregorio scriptam obtulit, qua significabat redditam ipsi fraternae charilatis gratiam, pollicebaturque se ad eum quantocius pallium esse missurum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
