# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.2

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.2

Haec audiens Gregorius, ut opem utrique ferret, scilicet archiepiscopo calumniam passo, et reginae ob spretam ejus communionem de salute periclitanti, urisit ad Theodelindam Hippolytum notarium et Joannem abbatem, qui eam revocarent ab errore; quod et litteris suis praestare conatus est (Lib. iv, ep. 4). Priores quidem ipsius litteras reginae offerendas non censuit Constantius, quod in eis rerum tempore Justiniani Augusti gestarum, et quintae synodi mentionem injecisset, qua offendi potuisset ejus animus. Alteras vero misit in quibus Constantio suadenti morem gerens, de illa synodo siluit, et quatuor priores tantum laudavit, imprimisque Chalcedonensem, cujus auctoritati detractum iri per trium capitulorum damnationem schismatici causabantur. Amoto itaque hoc scrupulo, sanctissimus ponliEx hortatur piissimam reginam, ut imperitis stultisque hominibus minime credat, caveatquc ab catholicae Ecclesiae communione separari; ne tot ejus lacrymae, tantaque bona opera perirent, si a vera fide aliena invenirentur. Decet ergo, inquit, Gloriam vestram, ad reverendissimum fratrem et coepiscopum meum Constantium, cujus et fides, et vita bene olim mihi approbata est, sub omni celeritate transmittere, eique directis vestris epistolis indicare ordinationem ejtis quam benigne suscepistis, et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo separamini.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
