Latin
4.12.247.1 to 4.12.247.14
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.247.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
9. Erga moniales, ob sexum fragiliorem, majorem sollicitudinem et severiorem custodiam adhibendam ratus, haec ad Januarium Caralitanum, hoc fere ineunte anno scripsit: Pervenit ad nos minus te monasteriis ancillarum Dei in Sardinia sitis tuitionis impendere: et cum dispositum a tuis prudenter fuisset decessoribus, ut quidam de clero probati viri curam gerentes, earum se necessitatibus adhiberent: nunc ita funditus esse neglectum, ut per publicas personas pro tributis aliisque muniis ipse per se principaliter Deo dicatae feminae compellantur ire, necessitatemque habeant pro supplendis fiscalibus per villas praediaque discurrere, atque virilibus incompetenter se miscere negotiis. Quod malum fraternitas tua facili correctione removeat, ut unum probatum virum vita moribusque, cujus aetas atque locus nihil de se pravae suspicionis objiciat, sollicite deputet, qui sic monasteriis ipsis cum Dei timore possit assistere: quatenus ulterius eis pro quibuslibet causis privatis vel publicis extra venerabilia loca contra regulam vagari non liceat, sed quidquid pro his agendum est, per eum quem deputaveris, rationabiliter peragatur. Ipsae vero referentes Deo laudes atque coercentes semetipsas in monasteriis suis, nullam occasionem ulterius fidelium mentibus pravae suspicionis injiciant (Lib. iv, ep. 9). Ad eamdem sanctissimi papae sollicitudinem erga moniales spectat quoque quod constituit ad Maximianum, Syracusanum episcopum, scribens: Juvenculas abbatissas fieri vehementissime prohibemus (Lib. iv, ep. 11). Addit nullas a velandas et benedicendas ab episcopis in abbatissas nisi sexagenarias virgines, quarum aetas hoc atque mores exegerint. Mirum fortasse videbitur Gregorium tantam in abbatissis aetatis maturitatem requisiisse. Verum alibi docet eos qui impugnantium vitiorum certamina adhuc tolerant, quod in juventute et in virili aetate saepe fit, aliorum curam suscipere non debere. Statim autem ac domita sunt vitia, etiam juvenes, inculpate possunt morum magistri judicio episcoporum et praelatorum constitui, aliisque regendis praefici. Unde S.