Latin
4.12.247.38 to 4.12.247.55
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.247.38-55
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione alibi vetat eos qui clericalem militiam cum monastica mutaverint, pro arbitrio ad suam reverti denuo Ecclesiam. Ubi obiter notandum dari a sancto papa clericis copiam amplectendae vitae monasticae his verbis: Si quos autem qualibet occasione a clericatu in monachicam conversionem venire contigerit, etc. Perperam quoque nonnulli prohibitum monachis et abbatibus putant Gregorianis verbis superius allatis (Ex ep. 11 lib. iv), ne presbyteri ordinentur, aut clericali adscribantur militiae: quia videlicet ordo Ecclesiasticus vitae monasticae obest, et vicissim Regula monastica Ecclesiasticis utilitatibus. Sed ne ita interpretemur Gregorium ipse intercedit, cum saepius monachos presbyteratu insigniendos censuerit et jusserit. Vide epistolam 42 libri sexti, in qua Victorem, Panormitanum episcopum, hortatur, ut unum e monachis S. Hermae presbyterum ordinet absque mora, postulante Urbico abbate, quem sacerdotio quoque insignitum legimus. Ea de re sane nullus remanebit scrupulus legenti notam e ad epistolam ex qua ita cavillandi sumpta occasio. (Cf. Mabill. ad an. 594, p. 233.) Scopus ergo vigilantissimi pastoris eo loci est repellere a monasticis praelaturis clericos, ut nunc audiunt, saeculares, a…iarum jam ecclesiarum titulis addictos, pro illorum temporum more; tum quod clericalis et monastica militia in diversis ecclesiis…ita sociari non possint, tum potissimum quod per clericorum illorum qui monasticis inhiabant dignitatibus ambitionem et remissiorem vitam (ne quid pejus dicamus) monasteria destruenda, quod etiam postea contigit, praevideret: Dumque hi, inquit vir sanctus, quasi vaticinans, fingunt se religiose vivere, monasteriis praeponi appetunt, et per eorum vitam monasteria destruuntur (Lib. v, ep. 1); quibus quoque verbis id se jam experimento didicisse significat.