Latin
Book 2, Chapter 12
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.3
Unproofread scanNot analysed yet
Rediit ad unitatem Ecclesiae prudentissima et Christianissima regina, quamvis ad condemnanda tria capitula minime adduci potuerit; aut cerye id si aliquando impetratum est ab ea, tardius contigit. At schisma occasione condemnationis illorum capitulorum exortum, non in eo positum erat, quod ab illis condemnandis abstineretur, sed quod a condemnantium communione secessio fieret. Gregorius enim pro veris Ecclesia filiis semper habuit ·eos, qui cum tria illa capitula rejicere formidarent, in Ecclesiae tamen unitate permanserunt, et cum ipsis benignius egit semper, quos inter, praeter Theodelindam, erat Secundinus eximiae sanctitatis monachus, reginae acceptissimus. Redeunte ad Constantii communionem regina, tres de quibus jam locult sumus episcopi, ut vero simile est, quieverunt; nec ultra eum B…ixiensibus civibus vexatum fuisse ut sacramentum de tribus capitulis a se nunquam damnatis praestaret, inde potest colligi, quod plurimis in epistolis ad ipsum deinceps scriptis ea de re plane sileat sanctus pontifex.