# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.4

Non minori labore ac studio in vocandis ad Ec clesiam infidelibus, quam in revocandis schismaticis desudabat. Sardiniae partem incolebant quidam populi, Barbaricini dicti, qui ad haec usque tempora cultum idolorum retinuerant. Eos a Wandalis pulsos ex Africa, in Sardiniam migrasse, conjectura potius quam certis rationum momentis habetur. Barbarorum illorum mores exprimit his verbis Gregorius: Ut insensata animalia vivunt, Deum verum nesciunt, ligna autem et lapides adorant (Lib. iv, epp. 23 et 24). Arduum igitur erat eos ad veram fidem protrahere; quod tamen aggressus est sanctissimus papa, cujus charitati nihil erat difficile; atque ad hoc opus elegit Felicem quemdam episcopum, et Cyriacum servum Dei, abbatem S. Andreae. Ab iisdem postea didicit non solos Barbaricinos, sed rusticos fere omnes in Sardinia idololatriae deditos (Ibid. ep. 25). Quapropter scripsit confestim ad nobiles et ad caeteros in Sardinia possessores, ut rusticis a cultu idolorum avertendis et retrahendis invigilarent; significans nihil sibi gratius aut jucundius ab ipsis posse nuntiari, quam quot quisque idololatras ad Christum perduxisset. Strenuam ad hoc operam navavit Zabarda Sardiniae dux, de quo Felix et Cyriacus ad Gregorium scripserant, eum cum Barbaricinis eo pacto facere pacem disponere, ut Christi fidem et servitutem amplecterentur (Ibid., ep. 24). Ea de causa piissimo duci gratias egit pontifex sanctissimus, et praedicatores a se missos commendavit. Tunc Hospitonem Barbaricinorum ducem jam Christinum factum, patet ex epistola ad ipsum scripta (Ibid., ep. 23), qua Grcgorius de recta fide ab eo suscepta eum laudavit; admonuit autem veram lideni bonis operibus esse comprobandam, insuper ejus officii esse ut quoscumque posset ex subditis ad Christum adduceret, ac praedicatores eorum conversioni insudantes solatiis foveret necessariis. Quid illi tunc profuerint satis non liquet. Ex alia epistola diu postea scripta (Lib. xi, ep. 22) constat multos adhuc barbaros in Sardinia idololatriam tunc minime abjecisse, quos tamen ad fidem Christianam amplectendam festinare scribit insulae praesidi. Eodem tempore jussit (Lib. ix, ep. 23) ut Vitalis in Sardinia defensor Barbaricina mancipia compararet; an ut ea in fide erudienda curaret, iisdemque postea uteretur ad eorum populares Christiana fide imbuendos? Eodem sane consilio legimus pueros Anglos ab annis decem et septem, vel decem et octo, ejus cura et munificentia emptos, ac in monasteriis, ut in Christiana religione instituerentur, positos (Lib, vi, ep. 7); quorum postea ministerio usus est, ad totius Anglorum gentis conversionem, de qua infra.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
