# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.6

Januarium despiciebant ejus ministri et clerici, quod nimiae esset simplicitatis; unde oriebatur ecclesiasticae disciplinae neglectus et remissio. Hinc fortasse data presbyteris occasio praesumendi, sacro chrismate parvulos in fronte signare, quod ne ultra fieret prohibuit Gregorius (Lib. iv, ep. 9). Quia tamen accepit postea quosdam ob hanc prohibitionem valde offensos, aliud promulgavit decretum in haec verba: Pervenit quoque ad nos quosdam scandalizatos fuisse quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizandi sunt, prohibuimus. Et nos quidem secundum usum veterem Ecclesiae nostrae fecimus; sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizandos chrismate tangere debeant, concedimus (Ibid., ep. 26). De hujus decreti sensu digladiantur theologi, aliis permissum presbyteris ut sacramentum confirmationis administrent contendentibus, aliis negantibus. Mentem nostram circa quaestionem et controversiam hanc satis aperuimus in notis ad laudatas epistolas, quas diligentem lectorem consulere non pigeat.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
