Latin
Book 2, Chapter 12
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ut res monasticas, quae Gregorio semper cordi fuerunt, nunc attingamus, ad quartum ejus pontificatus annum pertinere videtur quod de ipsius erga monasterium Sublacense olim a S. Benedicto conditum, et Honoratum abbatem, munificentia legitur: nimirum eum cum sua matre Silvia huic caenobio Castrum Apollonium et alia multa bona contulisse (Mabillon. Annal. Bened. lib. viii, num. 44, pag. 251). Neque praetereunda quae hoc anno contigit, admissio monachorum in ecclesiam S. Pancratii, quae Romae via Aurelia etiam nunc exstat. In ea prius ministraverant et rem sacram curaverant clerici saeculares et presbyteri, sed ita negligenter, ut etiam die Dominico nullus adesset presbyter qui missarum solemnia celebraret. Murmurantibus hac de re populis, qui istuc devotionis gratia confluebant, Gregorius matura deliberatione judicavit socordes illos clericos inde amovendos, et in monasterio huic ecclesiae cohaerente instituendam esse monachorum congregationem, cui abbatem praefecit Maurum (Lib. iv, ep. 18). Legenda est ea de re epistola ad eumdem Maurum qua ei terrarum, redituum, oblationum illius ecclesiae summam administrationem tribuit sive ad monachorum victum, sive ad sarta tecta. Observat hoc loco Mabillonius ad fidelium aedificationem aliquando conducere, ut monachi in locis frequentibus instituantur. (Cf. Mabill. loco laud. ,ad an. 594.)