# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.12.8

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.12.8

Aliunde tamen sollicite cavebat vigilantissimus paler a ne ex mulierum consortio regularis apud monachos disciplina labefactaretur. Unde Valentinum abbatem increpat quod mulieres in monasterium suum ascendere sineret, ac fieri monachorum commatres; idque ne ulterius contingat, eum severissimae ultionis comminatione prohibet (Lib. iv, ep. 42). Utrum arcendas mulieres ab ecclesiarum ubi monachi observabant et sacras laudes persolvebant introitu, censuerit Gregorius, hocque ad Valentinum praecepto sanxerit, exploratum non est. Sane in epistola 41 libri secundi frequentiorem tantum feminarum accessum ad monasteriorum ecclesias videtur interdicere. Praeterea basilicam S. Pancratii martyris frequentabat promiscuus sexus, in cujus gratiam singulis Dominicis ibidem missarum solemnia celebranda decrevit; in qua tamen monachos maluit militare quam clericos.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
