# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.3.3

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.3.3

Cum Apostolus gravi notet censura episcopos qui domui suae praeesse nesciunt, infidelique deteriorem judicet eum qui curam suorum non habet, maxime domesticorum (I Tim. iii), Gregorius in regenda domo familiaque sua praecipuam statim curam adhibuit, et vitam ita suam composuit ut omnibus exemplum se praeberet bonorum operum et quarumlibet virtutum. Vilis erat ejus supellex, vestimenta juxta monasticam normam simplicia et inculta; pontificalia quoque, quibus rem sacram facturus utebatur, indumenta, modestiae potius quam magnificentiae consona. Sciebat enim juxta praeceptum Apostoli (I Tim. iii, 2), ornatum quidem esse debere episcopum, sed pudicitia, candore morum, charitate, doctrina: pompam autem, luxum, pretiosas aut molles vestes, superbi aulici, aut etiam lascivientis mulierculae insignia potius esse quam episcopi et apostolorum successoris. Dedit operam in ipso pontificatus exordio, ut pravae consuetudines eliminarentur, maxime vero quae vel tantisper simoniam redolebant. (Cf. Joan. Diac. lib. ii, n. 11, et seq.; lib. iv, c. 80.)

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
