# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.3.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.3.5

Peregrinos tamen et pauperes hospitio excipicbat (quod etiam ut caeteri praestarent episcopi magno studio curavit) et ad mensam non modo invitabat, sed cogebat. Effusam in egenos liberalitatem condiebat mira quaedam affabilitas qua ipsos compellabat, maxime senes, honoris causa patres eos vocans: utque inopia laborantes omni verecundia sive in petendo sive in accipiendo liberaret, dicere solebat non a se sed a sancto Petro dari, quae tam liberali manu profundebat; quod ex plurimis ejus epistolis infra recensendis patebit. Ea comitate potissimum utebatur erga nobiles viros aut matronas quos ad inopiam redactos noverat, ne dum eorum sublevaret egestatem eosdem pudore suffunderet. Monasticam vitam sectantibus omnia ad sumptus necessaria in primis erogari curabat, ut liberiori mente Deo rebusque divinis vacarent. In perquirendis et quodammodo venandis pauperibus assiduus, latebras omnes explorabat; obscuriora quaeque tecta in quibus tamquam sepulti jacebant scrutabatur; et si quos offenderet, quorum os metus pressisset ac verecundia, eos serio increpabat quod sibi beneficentiae occasionem invidissent. Amplissimos egenorum catalogos, dictos olim matriculas, apud se habebat, quibus abunde omnia suppeditabat necessaria

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
