Latin
Book 2, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quo majori sollicitudine pauperum necessitatibus aut commodis prospiceret, omnia Ecclesiae patrimonia, quae in loto orbe Christiano plurima erant, solis clericis procuranda et administranda commendavit. Cum enim sine liberis essent, futurum sperabat ut pauperes in filios adoptarent et susciperent. Si qui autem parcius eleemosynas erogarent, eos acriori censura et vindicta quam si ecclesiastici fundi depraedatores fuissent, afficere consueverat. (Cf. Joan, Diac. l. ii, c. 15.) Cum itaque laici omnem sibi aditum ad patri…o…ia et officia ecclesiastica praecludi sapientissimis Gregorii decretis moleste ferrent, in haereditatem Christi subdole irrepere tentarunt, et ex optimatibus etiam nonnulli clericali militiae per tonsuram adscribi curarunt; at eorum fictae conversioni sapiens pontifex nova opposuit decreta, quibus cautum erat ut qui ad servitium Dei converti desiderarent, probarentur prius in laico habitu, deinde servire Deo in monasterio permitterentur. Postquam vero in monastico habitu fuissent exercitati, et post praefixa sacris canonibus tempora, ad quodlibet ecclesiasticum officium licite proveherentur. Caeterum aiebat eum qui saecularem habitum deserens ad ecclesiastica officia venire festinaret, non relinquere saeculum sed mutare. (Cf. Joan. l. ii, c. 16.)