# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.3.7

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.3.7

De spirituali cibo non minus quam de corporali filiis suis ministrando semper sollicitus fuit optimus pastor. Sane inter praecipua episcopi munera merito recenset praedicandi et docendi officium, de quo fusissime agit tota tertia parte libri Regulae Pastoralis, omnium amplissima. Huic itaque ne deesset, quamdiu per vires corporis licuit, Evangelia et selectos quosdam sacrae Scripturae libros in publico coetu exposuit; antecessores suos aemulatus, quibus nihil antiquius erat quam uti exemplo, ita verbo gregi suo prodesse. Ex ejus autem homiliis adhuc supersunt quas in varias Evangelii certis anni Dominicis diebus aut solemnitatibus assignatas lectiones peroravit, et quae in Ezechielem prophetam sunt habitae.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
