Latin
Book 2, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.3.8
Unproofread scanNot analysed yet
In bis nihil mollius, nihil comptius occurrit; sed pura et casta, sine fuco, sine lenocinio, fluit eloquentia. Ponderosa verba, graviores sententiae, qua- …es et Scripturae sanctae majestati, et tanti sacerdotis dignitati convenirent; magno cum delectu inserta ex divinis libris testimonia, non per vim tracta, sed quasi sponte adducta. Haec sunt quae laudatas homilias maxime commendant. Ex priori autem in Evangelia, paucas duntaxat sententias decerpsimus, hocque loco subjiciendas in caeterarum specimen duximus. Exponens itaque sanctus doctor illa verba Luc. xxi: His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, ad diligendum optandumque Christi adventum, ac mortem non formidandam ita nos adhortatur: Qui Deum diligunt, ex mundi fine gaudere atque hilarescere jubentur: quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum videre desiderat, de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Scriptum namque est: Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jacob. iv, 4). Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, atque per hoc mimicus Dei esse convincitur. Sed absit hoc a fidelium cordibus, absit ab his qui et esse aliam vitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi enim destructione lugere, eorum est qui radices cordis in ejus amore plantaverunt, qui sequentem vitam non quaerunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos autem qui coelestis patriae gaudia aeterna cognovimus, festinare ad ea quantocius debemus. Optandum nolis est citius pergere, atque ad illam breviore via pervenire. Quibus enim malis mundus non urgetur? Quae nos tristitia, quae adversitas non angustat? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore viae lassescere, et tamen eamdem viam nolle finiri. Et post nonnulla, mundum sene…cente…n describens: Sicut, inquit, in annis senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit (nam etsi languor desit, plerumque senibus ipsa sua salus aegritudo est): ita mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite ergo, fratres mei, diligere quem videtis diu stare non posse. Caetera commodius ex ipso fonte possunt hauriri. Attentius autem has homilias legenti perspectum erit quam sapienti consilio Ecclesia eas omnes, si unam aut alteram eximas, cursui seu officio suo inseruerit. Quando in sanctorum natalitiis concionabatur, non solebat in steriles eorum laudes excurrere; sed quae ad mores recte componendos conferre poterant, haec urgere curabat, ut patebit legenti homilias in solemnitatibus S. Andreae apostoli, sanctorum martyrum Nerei et Achillei, sanctae Felicitatis, etc. (Vide hom. 5 et 28.)