Latin
Book 2, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quis tum esset Romae status describit S. Gregorius hom. 1 in Evangelia, tempore adventus habita, hibus post initum episcopatum circiter mensibus, et lib. ii Dialog. c. 15. Pestilentia desaeviebat, et multos repentina morte opprimebat; subito turbine annosae arbores erutae nuperrime fuerant, destructae domus, eversae a fundamentis ecclesiae. Sic implebatur hoc S. Benedicti vaticinium, ut ipse Gregorius observat: Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis, turbinibus ac terrae motu fatigata, in semetipsa marcescet (Lib. ii, ep. 2). Ne ad tot flagella omnium forsan gravius, fames videlicet, accederet, merito formidabat piissimus patriae pater; quae ad Justinum praetorem scribendi fuit praecipua ratio. Tot flagellis castigatos, tot calamitatibus attritos, filios ad poenitentiam flectere tentabat Gregorius, et salutari metu concutere: Si enim, inquit, per tenuissimi venti spiritum Deus terram movit aedificiorumque fundamenta subruit, si per levissimam nubem ita ferit, quid facturus est cum ipse advenerit Judex ac vindex cumque in ultionem peccatorum ira ejus exarserit? (Hom. 1 in Ev.)