# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.5.2.1-17

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 4.5.2.1 to 4.5.2.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.5.2.1

Eadem lenitate per prudentiam attemperata usus est Gregorius erga schismaticos, eos maxime qui pro trium capitulorum defensione dissidebant ab Ecclesia. Pro schismate isto soli tunc stabant Istri episcopi et Veneti. Quamvis enim prius in Africa et in Illyrico acrius conflag…asset, his in provinciis jam sopitum fuisse non temere conjicimus, ex tot epistolis tum ad Illyricanos tum ad Africanos episcopos a S. Gregorio missis, in quibus nulla schismatis hujus …it mentio. Schismaticis autem non accensemus eosqui, etsi concilium V non reciperent, et trium capitulorum condemnationi minime subscripsissent, tamen ab eorum communione qui synodum hanc admiserant, et conclamatam in ea trium capitulorum damnationem, nullatenus abstinebant. Certe pro schismaticis eos nunquam habuit S. Gregorius, sed i los tantum qui occasione quintae synodi secedebant, et aliorum communionem respuebant, ut infra manifestis documentis ostendemus. Quippe observandum est, in Hispaniis, Galliis et aliis fere provinciis quae Romano imperatori non parebant (quo videlicet cogente, licet Yigilius papa reluctaretur, damnata sunt capitula haec) de eorum damnatione decretum nonnisi tardius fuisse receptum. De Hispaniis id luculentissimis argumentis probat eminentissimus cardinalis Uenricus Norisius, di sertatione historica de synodo v, cap. 9, § 2, praesertim ex conciliorum Hispaniae silentio synodum hanc suscipiendam nullibi decernentium, atque ex S. Isidoro qui tum in catalogo Scriptorum Eccles. de Theodoro Mopsuesteno loquens, tum in Chronico, Justinianum imperatorem quod episcopos intra imperii fines, ad tria capitula damnanda compulerit, liberius redarguit. De Galliis idem probatur Tomo II, seu in appendice ad opera S. Leonis Papae magni, in observatione ad Judicium Chrodoberti Turonensis episcopi; prolatis etiam Vigilii et Pelagii pontificum epistolis id non obscure significantibus. Sane qui diu vixerat in Galliis S. Columbanus, ita sensisse satis aperuit in epistola ad Bonifacium V, ubi inter caetera haec contra Vigilium papam intorquet: Vigila itaque, quaeso, papa, quia forte non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant, qui vobis culpam injiciunt.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
