Latin
Book 2, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Columbum episcopum tunc primatem Numidiae fuisse cum Baronio (Ad an. 592, n. 4) asserunt, a vero prorsus aberrant, refellunturque ab ipsomet Gregorio ad Columbum scribente: Itaque erga primatem synodi tuae esto sollicitus. Ad eum scripta est epistola 49 lib. iii, in cujus titulo legitur: Adeodato episcopo, primati provinciae Numidiae; eumque hortatur S. Gregorius ut officium primatus, quad Deo auctore habet, studeat tota intentione sagaciter exhibere. Paulo infra suadet ut Columbum prae caeteris adjutorem adhibeat in omnibus. Adeodato successit in primatu Victor, de quo in epistola 28 lib xii, ad Columbum scripta: Victori fratri et coepiscopo nostro, qui primatus inter vos locum tenet, curavimus scribendum. Ad Columbum tamen in praecipuis provinciae Numidiae negotiis scribere s…det sanctus papa quasi vicarium sanctae sedis eum constituisset, quod nihilominus nullibi facturo legitur.