# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.2

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.2

De vi sibi illata jam expostulationem fecerat Honoratus, et ad Pelagium papam confugerat; qui utrumque, archiepiscopum videlicet archidiaconumque adesse saltem per procuratores jusserat, ut de ea controversia judicium ferret. Natalem cunctantem et moras nectentem iterum ad causam dicendam vocavit S. Gregorius primo sui pontificatus anno, praecepitque ut ante omnia Honoratum in pristinum gradum restitueret. Anno vero sequenti comminatus est ei pallii privationem, si obtemperare abnueret, ac demum excommunicationem, ut a corpore et sanguine Domini esset abstentu…, nisi male acta emendaret. De episcopatu, an in ipso permanere deberet, alio definiendum judicio reservavit. Praeterea in locum Honorati ordinatum archidiaconum depositione plectendum censuit, et si ultra hoc in officio ministrare praesumeret, sacrae communionis exsortem esse pronuntiavit. De his Gregorius certiores fecit universos Dalmatiae episcopos et Antonium subdiaconum, ecclesiastici patrimonii rectorem in hac provincia, cui jubet latam in Natalem et in intrusum ab eo archidiaconum sententiam, utrique praemissis adhortationibus, denuntiare. Ne vero Jobinus, Hlyrici praefectus. Natali patrocinaretur excepiebat enim eum optimatibus quos conviviis excipiebat esse pergratum) illum scriptis litteris rogavit ne opem reo contra justitiam ferret. (Vide lib. i, epp. 19 et 20.)

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
