# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.4

Natali paulo post e vivis sublato, Gregorius ad Antoninum subdiaconum scripsit, ut de successoris electione sollicitus esset. Et quia ex ejus epistola quaenam electionum tunc esset forma licet intelligere, quaedam ex ea decerpta hoc loco subjiciemus. Experientia tua, inquit, omni instantia omnique sollicitudine clerum et populum ejusdem civitatis admonere festinet, quatenus uno consensu ordinandum sibi debeant eligere sacerdotem, factoque in personam quae fuerit electu decreto, ad nos transmittere studebis, ut cum nostro consensu, sicut priscis fuit temporibus, ordinetur. Illud quidem prae omnibus tibi curae sit, ut in hac electione nec datio quibuscunque modis interveniat praemiorum, nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant (Lib. iii. ep. 22). Quid vero curae impenderent sanctae sedis ministri aut legati, qualis erat Antoninus subdiaconus, ut intacta conservarentur Ecclesiae bona mortuo episcopo discimus ex his verbis: De rebus vel ornamento ejusdem ecclesiae, fideliter rerum inventarium facito te praesente conscribi. Et ne rebus ipsis possit aliquid deperire, Respectum diaconum atque Stephanum primicerium notariorum ut ipsarum rerum omnino gerant, custo…iam admoneto, interminans eis de propria eos satisfacturos esse substantia, si quidquam exinde eorum negligentia fuerit imminutum. Denique de suppeditandis omnibus ad electionem necessariis ita monet; Expensa vero quae necessaria fuerit, per oeconomum qui tempore mortis praedicti episcopi inventus est erogetur, quatenus rationes suas futuro episcopo ipse, ut novit, exponat. Non leviter praetereunda fuerunt haec, in quibus tanta elucet Romanae sedis auctoritas, etiam in metropolitanas extra Italiam ecclesias. Aliquando Gregorius hanc electionum curam dabat episcopis (Lib. i, ep. 57; lib. ii, ep. 38), aliquando etiam judicibus et magistratibus, ut argumento est epistola 15 lib. iii, ad Judicem Campaniae ea de re scripta. Sed laicis nullam in bona Ecclesiae potestatem tradidit, facta scilicet ipsis tantum copia plebis Christianae ad eligendum episcopum convocandae. Electus fuit a clero in Salonitanum archiepiscopum Honoratus archidiaconus, de quo jam saepe dictum; quod pergratum Gregorio fuit: perspectam enim habebat hujus viri probitatem, constantiam, et in rebus gerendis prudentiam. Sed ejus sedem invasit Maximus, auctoritate optimatum fretus, ut infra suo loco dicetur: quae enim hic de morte Natalis ejusque successoris electione attigimus, per antecessum dicta sunt, ut una eademque serie, quidquid ad controversiam illum inter et Honoratum motam pertineret contractum ob oculos poneretur. Nunc quo nos revocat ordo temporum redeamus.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
