Latin
Book 2, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in Italia res imperii nutarent, ne schismatici Venetiae et Istriae desperatione acti Langobardis deditionem facerent, si ad ejurandum schisma compellerentur, Mauricius Augustus Gregorium admonuit ut a vi et coactione interim abstineret. Nuper Gradus, Severi schismaticorum patriarchae sedes, incendio vastata fuerat; quod movit Joannem Ravennatem a sancto pontifice postulare, ut illuc eleemosynas mittere curaret (Lib. ii, ep. 46); cui respondit Severum abunde habere, unde munera in aulicos profunderet, et in suas eos partes contra sedem apostolicam pertraheret. Misericordiam quidem Ecclesiae hostibus denegandam non osse, sed prius fidelibus exhibendam. In proximo vero esse civitatem, cujus multi cives in captivitatem abducti, ad quos redimendos mittendum esse cum pecunia Claudium abbatem. Hanc Gradi conflagrationem contigisse credimus quando Agilulfus contra tres duces qui rebellaverant profectus est. Ex his Minulfas, dux Insulae S. Juliani [sive S. Julii], qui ad Francos defecerat, eorumque partes aperte foverat, victus et interemptus est. Gaidulfus [Al. Gandulfus] Pergamensis seu Bergomensis, deditione facta, in gratiam est receptus; Ulfari autem, Tarvisii dux, urbe capta, in vincula conjicitur. (Cf. Paul. Diac. lib. iv, c. 3.)