Latin
4.8.10.1 to 4.8.10.19
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.8.10.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Ut de rebus monasticis ad secundum pontificatus Gregoriani annum pertinentibus pauca delibemus, nihil notatu magis dignum nobis occurrit quam papae sollicitudo ad componendum dissidium inter Maximianum episcopum Syracusanum, et Eusebium abbatem. Quantae sanctitatis foret Maximianus jam non semel a nobis dictum. Sanctae sedis vices ipsi commissas a Gregorio, ineunte hoc anno supra commemoravimus. Virum tamen sanctum, et in intimis fere primum, redarguendum censuit sanctos pontifex ob inflictam, leviori ex causa et ex animi commotione, Eusebio abbati excommunicationem. Ea de re monendum eum putavit a Petro subdiacono in Sicilia pro negotiis Romanae sedis agente, ad quem ila scribit: Aegre tuli quod (Maximianus) domnum Eusebium excommunicavit, virum tantae aetatis et tantae aegritudinis. Unde necesse est ut eidem domno episcopo secrete dicas, quatenus in proferendis sententiis praeceps non sit, quia causae quae per sententiam decidenda: sunt, necesse est ut prius studiosa et frequentissima consideratione mensurentur (Lib. ii, ep. 32). Nola domni titulum ab ipso papa honoris causa seni concessum anbati. Nec satis fuit Gregorio Maximianum alloqui per Petrum sed litteris eum admonuit ut lenire et consolari Eusebium tanto furore exasperatum studeret. Hac in epistola ad Maximiani mentem revocat, quoties eum admonuerit, ut in proferenda sententia praeceps non esset (Lib. ii, ep. 34). Miratur eum ita furore exarsisse in abbatem, cujus antiqua conversatio, aetas longa et aegritudo diuturna episcopi animum ab ira deflectere debuissent. Quilibet enim in eo fuerit excessus, inquit, ipsa aegritudinis afflictio ei debuit pro flagello sufficere. . . . . sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias. Utinam haec sanctissimi doctoris monita ob oculos haberent semper in suis erga subditos judiciis antistites et rectores. Obtemperavit Maximianus, et Eusebio communionem ac gratiam reddere. voluit; sed accipere detrectabat abbas.