# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.8.10.20-35

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 4.8.10.20 to 4.8.10.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.8.10.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.8.10.20

Unde illum ad officium revocare studuit S. Gregorius hac epistola: Credat mihi charitas tua, quia valde contristatus sum de tristitia tua, ac si in te injuriam ipse pertulissem. Sed cum postmodum agnovi quia etiam reddente reverendissimo viro fratre et coepiscopo nostro Maximiano gratiam atque communionem, tua dilectio ab eo communicari nolebat, cognovi et illud prius justum fuisse quod factum est. Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere. Qui vero se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur, quia servi Dei esse contemnunt. Et quidem ab illo hoc quod factum est, minime fieri debuit, a te tamen cum omni debuit humilitate suscipi; et rursum cum gratiam reddebat, ad eum cum gratiarum actione debuit occurri. Quod quia ita a te factum non est, ad hoc cognosco quia nobis omnino lacrymarum opus est. Non enim grande est iis hos esse humiles, a quibus honoramur, quia et hoc saeculares quilibet faciunt; sed iliis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua patimur. Nam Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis. Nos cujus vitae sumus, qui humiles esse etiam patribus nolumus? Proinde, dilectissime fili, rogo ut omnis amaritudo de corde tuo transeat, ne fortasse finis vicinus sit, et antiquus hostis per iniquitatem discordiae, vi…m regni coelestis intercludat. Integram fere hanc epistolam plene auream hic recudendam existimavimus, ex qua discant omnes humilitatem et erga majores etiam iniquius agentes reverentiam. At vero ne Eusebius libera hac increpatione forsitan exacerbaretur, ad eum demulcendum, centum ei solidos a Petro subdiacono ad ejus monasterii necessaria erogandos curavit; quod summam viri probat simul et liberalitatem et prudentiam.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
