Latin
Book 2, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.8.11
Unproofread scanNot analysed yet
Alio modo composuit rixas inter episcopum Ariminensem et monachos monasterii SS. Andreae et Thomae apud Ariminum, quibus amplum concessit privilegium, ut his verbis Castorio, Ariminensi episcopo, significavit: Fraternitatem tuam hortamur, ut obeunte abbate monasterii ipsius, Ecclesia tua, in describendis providendisque acquisitis acquirendisve ejusdem monasterii rebus, nulla se occasione permisceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum monasticae disciplinae communi consensu congregatio tota poposcerit, te volumus ordinare (Lib. ii, ep. 41). Dealiis privilegiis in gratiam monachorum datis inf…a loquemur (Lib. iii, c. 2, n. 9).