# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.8.3

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.8.3

Paulo post admota moeniis Urbis castra recessit Agilulfus. Pacem tunc factam, suadento Theode linda, narrat Paulus Diaconus. Ad ejus consilia Gregorii preces accesserunt et munera, quibus popul Romani libertatem vitamque redimere solebat, ut ipse describit, rerum statum Constantinae Augustae exponens: Viginti autem jam et septem annos ducimus, quod in hac urbe inter Langobardorum gladios vivimus. Quibus quam multa hac ab Ecclesia quotidianis diebus erogantur, ut inter eos vivere possimus, suggerenda non sunt. Sed breviter indico, quia sicut in Ravennae partibus dominorum pietas apud primum exercitum Italiae sacellarium habet, qui causis supervenientibus quotidianas expensus faciat, ita et in hac urbe in causis talibus eorum sacellarius ego sum. Et tamen haec Ecclesia, quae uno eodemque tempore clericis, monasteriis, pauperibus, populo, atque insuper Langobardis tam multa indesinenter expendit, ecce adhuc ex omnium Ecclesiarum premitur afflictione (Lib. v, ep. 21).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
