Latin
Book 2, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.8.5
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ejus aequitas, integritas, et animi magnitudo nullibi cla…ius elucent, quam in epistola ad Constantinam Augustam, ea occasione scripta (Lib. v, ep. 41). Cum gentilium non paucos adhuc in Sardinia superstites esse cognovisset, ac insulae sacerdotes prae torpore, de eorum conversione parum esse sollicitos; illuc quemdam episcopum ex Italia mittere curaverat, cujus praedicatione plurimi ad fidem accesserant, accepto baptismate, idolisque sacrificare desierant. At quia praetori seu judici prius nescie quid pretii persolvere soliti erant, ut immolandi copiam consequerentur, judex hoc turpi lucro carere nolens, etiam a baptizatis, nec amplius alii quam vero Deo servientibus, idem tributum exigebat. Qua de re correptus ab episcopo, responderat sibi ipsi tantum pecuniae imperari, ut nisi injusta haec exigendo, id persolvere non posset. Tam immen is etiam in Corsica insula exactionibus opprimebamur incolae, ut eis facere satis, etiam venditis liberis, vix possent; nec minoribus depopulationibus vexabatur Sicilia. Quorum scelerum et latrociniorum Gregorius certiorem fecit Augustam, ut de his, explorato commodo tempore, Mauricium commonere curaret. Occupatautem hac in epistola, quod respondere poterat imperator: Nimirum quia in Italiae expensis transmittebatur quidquid de proedictis insulis aggregabatur. Ad quod sanctissimus papa: Sed ego, inquit, suggero ad hoc, ut etsi minus expensae in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppressorum lacrymas compescat. Nam et idcirco fortasse tantae expensae in hac terra minus ad utilitatem proficiunt, quia cum peccati aliqua admixtione colliguntur. Praecipiant ergo serenissimi domini nil cum peccato colligi. Et scio quia, etsi parum reipublicae attribuitur utilitatibus, ex eo multum respublica adjuvatur. Quam etsi fortasse con tingat expensis minoribus minus adjuvari, melius est tamen temporaliter nos non vivere, quam vos ad aeternam vitam obstaculum aliquod invenire. Qu… enim mentes, qualia viscera parentum esse possunt, perpendite, quando filios suos distra…unt ne torqueantur. Nunc ad res ecclesiasticas convertamur.