# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.1.36-47

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 4.9.1.36 to 4.9.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.1.36

Gregorius his ad se relatis Hadrianum injuste deposi um in pristinam dignitatem restituit, eumque ac rjus Ecclesiam a jure Larissaei episcopi (quod jam a Pelagio II constitutum fuerat) eximi voluit. Joanni tamen, ejusdem urbis episcopo, poenam excommuni cati nis ejus praevaricationi et praesumptioni debitam remisit; ea lege ut nisi abstineret in posterum ab omni jurisdictione in Ecclesiam Thebanam exercenda, ipso facto communione sacra careret, nec illam unquam, excepto mortis articulo, nisi prius judicio Romani pontificis absolveretur, perciperet. Cum Joanne, primae Justinianos, severius actum; rescissis enim ejus sententiae decretis, ipse triginta dierum spatio sacrae communionis expers, jussus est poenitentiam agere. Hadriani accusatores cum eo in gratiam rediisse docet epistola 39 lib. iii, ad episcopos Corinthios: vix enim dubitare licet utrum idem sit Hadrianus episcopus de quo haec agit epistola. Sic i…atam episcopo, totique simul ordini episcopali ultus est injuriam S. Gregorius; et qui episcopos omnes (ipso quidem Romano pontifice non excepto) secundum rationem humilitatis aequales esse putavit (Lib. ix, ep. 59), cum culpa nulla in eos animadvertere cogeret, supremam quam obtinebat potestatem in delinquentes exercere sollicitus fuit, ad quantumlibet gradum in episcopatu provectus esset, et in quovis orbis Christiani loco sederet.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
