# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.3.53-69

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 4.9.3.53 to 4.9.3.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.53

Sed postquam ea nobis delata fuerit, ei haec, dum opportunum fuerit, indicabimus. Huic negotio affinis est causa Joannis presbyteri Chalcedonensis, quem eodem tempore ab ignaris accusatum de haeresi Marcianistarum, vel potius Marcionitarum, judices ab eodem Joanne CP. deputati injuste damnaverunt. At papa facto corcilio eumdem absolvit, maxime quia libellus ab ipso oblatus fidei sinceritati per omnia concorda et. De hac sententia Joannem presbyterum ab haeresis crimine liberum pronuntiante scripsit Gregorius ad Mauricium Augustum et ad Theocti tam (Lib. vi, ep. 16 et 17). Synodalis quoque judicii hujus certiorem fecit ipsum Joannem CP. patriarcham (Ibid. ep. 15). In ea quam ad ipsum scripsit epistola S. Ductor aperte damnat eos qui fal…o abrepti zelo, haereses etiam invitis, et orthodoxam fidem profitentibus obtrudunt. Nutanda sunt prae caeteris verba haec: Sicut haereticorum pravitas zelo rectae fidei comprimenda, ita verae confessionis est integritas amplectenda. Nam si credi fideliter confitenti despicitur, cunctorum in dubium fides adducitur, atque errores mortiferi ex incauta districtione generantur. et hinc non solum errantes oves ad caulas minime Dominicas revocantur, sed etiam intropositae ferinis dentibus laniandae crudeliter exponuntur. Hoc ergo, frater charissime, subtiliter perpendamus, et sub praetextu haeresis affligi quempiam veraciter profitentem fidem catholicam non sinamus, ne, quod absit, haeresim fieri sub emendationis magis specie permittamus.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
