# Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 2, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.5

Quod autem illis obtrectatoribus contingere solet, ut haeresim objicientes, in oppositum ferantur errorem, hoc Joanni CP. evenisse testatur S. Gregorius his verbis: Ante triennium, cogente causa monachorum Isauriae, qui haeretici accusabantur, satisfaciens mihi quondam frater et consacerdos meus domnus Joannes litteras misit, quibus nitebatur ostendere eos Ephesinae synodi definitionibus contrad xisse, et velut ex eadem synodo certa nobis quibus ipsi obsisterent, capitula destinavit. Inter alia artem scriptum illic continebatur, de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset. Quae cun mihi relecta fuissent, valde contristatus sum (Lib. vii, ep. 34). Hunc Joannis errorem haeresis Pelagianae surculum Pelagianorumque id pseudo-Ephesina synodo f…tum refe…it doctissimus Papa, tum in laudata epistola, tum lib. ix ep. 49, ubi capitula sub nomi, e synodi Ephesinae ad se ex regia urbe transmissa, asserit esse ipsamet Pelagii et Coelestii prava dogmata. De monachis Isauriae consulenda historia monastica Orientis lib. iv, c. 17, p. 753, ubi eos potius in Lycaonia vixisse dicitur, quam in Isauria. Certe lib. iv Dialogorum c. 38, Gregorius meminit cujusdam Athana ii presbyteri, et ut conjicere licet, monachi Lycaoniae, si fides sit plurimis Mss. hoc loco in nota designatis. At Isauria et Lycaonia vicinae erant provinciae; unde non mirum unam pro alia usurpatam fuisse. Exstat libro v, ep. 57, ad Heliam, presbyterum et abbatem in Isauria, cujus discipulum Epiphanium nomine, S. Gregorius diaconum Ecclesiae Rom. ordinavit. Petierat Helias 50 solidos ad monasterii sui necessaria; sed misit 72 beneficentissimus pater. Utrum in illo monasterio degerent illi monachi de haeresis crimine insimulati, prorsus incertum est Ex commemoratis inlelligere licet Joannem CP. non satis a Pelagiana haeresi cavisse (quod de Graecis quamplurimis etiam constat) et in historia scientiaque Ecclesiastica parum exercitatum, quippe qui supposilitia et haeretica, pro genuinis Ephesinae synodi actis imperite laudabat. Non semel cum hoc regiae urbis patriarcha luctandum Gregorio fuit, ut suo di etur loco.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
