# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.251.1-22

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 5.1.251.1 to 5.1.251.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.251.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.251.1

13. Hac in epistola observatione dignum videtur, haec verba Amen gratia, laudari tanquam. sancti martyris Ignatii Antiocheni episcopi, priusque usurpata etiam ab Anastasio fuisse velut ab Ignatio suis inserta epistolis: ea tamen in germanis et sinceris ejusdem martyris epistolis minime reperiri, sed duntaxat in corruptis; unde constat eas jam tune fuisse depravatas. In discutiendis caeteris Gregorii eam ob rem scriptis epistolis non immoramur; at silentio … tereunda non est ea qua ipsum Joannem ad saniorem mentem revocare tentavit. In ea statim de pace Ecclesiae ab ipso turbata conqueritur, miraturque quod cum ad episcopatum invitus accesserit, in eo tamen, postquam adeptus est, ita se gerere videatur, ac si ambitione ad sacram illam dignitatem viam sibi parasset. Omnia contra eum gesta tempore Pelagii II ad mentem revocat, quaeque ipse ingravescenti malo lenia primum per legatos suos remedia conatus sit adhibere, antequam ad districta et canonica pervenire cogeretur. Et quia, inquit, resecanda vulnera prius leni manu palpanda sunt, rogo, deprecor et quanta possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat, nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat (Lib. v, ep. 18). Sileo rationes quibus hoc vocabulum impugnat; eaedem enim sunt quas jam attigimus. Irriti fuerunt tot conatus; Joannes enim assumptum titulum usque ad mortem retinuit, quae paulo post acceptam hanc epistolam contigit. Data est enim Kalendis Januarii indictionis 13, scilicet anni 595, quo anno Joannem e vivis excessisse docent qui de ipso scripsere. Cyriaci successoris ei dati synodicam epistolam recepit quidem sapientissimus papa; eum tamen admonuit (Lib. vii, ep. 4), ut profanum nomen deponeret tot scandalorum seminarium. In epistola ad Mauricium scripta (Ibid., ep. 6), in qua de Cyriaci electione gratias agit, Joannem sanctae memoriae episcopum appellat, quod satis probat eum nunquam a sedis apostolicae communione fuisse a rejectum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
