# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.4

Quod spectat ad vocis hujus significationem, idem est oecumenicum ac universale; et concilium oecumenicum dicitur, quod ex omnibus mundi partibus habitabilibus ad quas religionem Christianam credimus pervenisse convocatur et congregatur. Et quamvis has ad synodos ex omni orbe Christiano episcopi aut eorum legati fortasse non convenerint, aliquando quae in convocatione et congregatione non erat synodus universalis, facta est generalis et oecumenica, nimirum accedente postea orthodoxorum omnium consensu. Si ex hoc significatu quid sit oecumenicus episcopus aut patriarcha constituamus, statim quale in religione Christiana monstrum foret hujusmodi episcopus manifestum fiet. Nullus enim universalis episcopus fieri proprie potest, nisi exclusis caeteris aliis episcopis, etenim si totius orbis Christiani unus quispiam foret episcopus, cui alteri locus relinqueretur? Id vero sacrae Scripturae diserte adversatur, quae non obscure nos docet Spiritum sanctum posuisse non unum, sed plures episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. xx). Unus quidem est grex Christi, sed plures gregis hujus pastores sunt, qui singuli unam hujus gregis portionem pascendam et regendam susceperunt.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
