# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.7

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.7

Ex omnibus autem Constantinopolitanis episcopis nullus tanta cupiditate aucupari visus est oecumenici nomenclationem, quanta Joannes cognomento Jejunator, qui ea de causa, licet aliam simularetur, synodum totius Orientis habuit Constantinopoli, ut docent nos scriptores non pauci, praesertimque S. Gregorius. Quod mox, inquit, idem decessor meus (Pelagius) ut agnovit, directis litteris ex auctoritate S. Petri apostoli ejusdem synodi a acta cassavit. Quarum videlicet epistolarum sanctitati vestrae exemplaria studui destinare. Diaconum vero qui juxta morem pro responsis Ecclesiae faciendis piissimorum dominorum vestigiis adhaerebat, cum praefato consacerdote nostro missarum solemnia celebrare prohibuit (Lib. v, ep. 43), Haec Gregorius, qui cum Pelagio successor datus fuisset, Joannem per Sabinianum legatum suum rogavit ut ab hoc titulo abstineret. At nihil his precibus lucratus, alia lentavit remedia.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
