# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.8

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.8

Antequam de epistolis in hanc rem a sancto pontifice scriptis loquamur, quisnam fuerit Joannes Jejunator, explorandum est. Vulgaris est opinio cum fuisse monachum, nititurque tum Joannis Diaconi testimonio (Lib. iii, c. 51), tum inscriptione cujusdam sermonis de poenitentia, qui ipsi tribuitur, et in titulo praefert nomen Joannis monachi patriarchae CP. cognomento Jejunatoris. Additur eum Liturgiam quae Chrysostomi creditur meliori ordine disposuisse, atque in ea se nomine sacri monachi aut sacerdotis monachi ίερορονάζοντος designasse. At illa oratio in qua vocabulum hoc legitur, abest a Liturgia S. Chrysostomi quam exhibet doctissimus Jacobus Goar. Neque constat Liturgiam hanc Joannis Jejunatoris opera fuisse ordinatam. Fuerunt autem plurimi episcopi CP. qui cum prius vitam monasticam essent amplexi, ίερψονάζοντος aut sacri monachi dici potuerunt. Ex Graecorum Menaeis Joannes Jejunator Constantinopoli ortus b erat, ubi primum statuariam (melius χαράκτης sculptoriam) artem exercuit. At ob praestantes virtutes a patriarcha hujus urbis in clerum fuit cooptatus et diaconus factus. Mortuo tandem Eutychio, ad suscipiendam patriarchalem dignitatem invitus cogitur, quam mira abstinentia, largis eleemosynis, aliisque piis operibus decoravit. Ejus vitae sanctitas sive sincera fuerit, ut Graeci contendunt, sive fucata, ut plerisque Latinis placet, quod humilitas virtutum omnium fundamentum ei defuisse videatur; haec, inquam, sanctitas aut sanctitatis species, non parum contulit ad conciliandum ei Mauricium imperatorem, quem in tota illa de oecumenici titulo controversia infensissimum expertus est S. Gregorius.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
