Latin
Book 3, Chapter 10
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
De Cyriaci electione gratulatus est Imperatori vir sanctissimus, quod de optimo pastore Ecclesiae Constantinopolitanae dando adeo fuerit sollicitus (Lib. vii, ep, 6). Quaedam ex epistola ad Mauricium subjiciemus, ex quibus intelligetur quis esset Cyriacus, et qua ratione tardius Joanni, qui non parum laudatur, fuerit successor datus: Non parvae, inquit, potuit esse mercedis, quod Joanne sanctae memoriae de hac luce subtracto, ad ordinandum sacerdotem pietas vestra diu haesitavit, tempus paulo longius distulit, cum metu omnipotentis Domini consilium quasivit, ut videlicet causa Dei cum magno debuisset timore disponi. Unde ei aptum valde existere in pastorali regimine fratrem atque consacerdotem meum Cyriacum existimo, quem ad eumdem ordinem pietatis vestrae consilia longa genuerunt. Qui in administrandis dudum rebus ecclesiasticis quam sollicitus et quomodo fuerit exercitatus, cuncti novimus. Unde et superna gestum dispensatione non ambigo: ut qui bene minima gesserat, congrue majora susciperet, atque a cura rerum, ad animarum regimina transiret (Lib. viii, ep. 34).