Latin
Book 3, Chapter 10
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Legati Cyriaci, testibus Ecclesiae Rom. diaconis, dixerant: Jesum Christum ad inferos descendentem, omnes qui illic confiterentur eum Deum, salvasse atque a poenis debitis liberasse. De qua re, inquit S. doctor, volo ut charitas vestra longe aliter sentiat. Descendens quippe ad inferos, solos illos per gratiam suam liberavit, qui eum et venturum esse crediderunt; et praecepta ejus vivendo tenuerunt. Constat autem auia post incarnationem Domini, nullus etiam ex his salvari potest, qui fidem illius tenent, et vitam fidei non habent (Lib. viii, ep. 15); quod multis sacrae Scripturae testimoniis demonstrare pergit.