# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.10.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.10.5

Solus hic locus sufficeret ad explodendam fabellam de Trajano ab inferni poenis Gregorii precibus liberato, quam referunt Paulus et Joannes Diaconus in ejus Vita lib. ii, c. 44. Quid enim? potuit scilicet pro Trajani cultoris idolorum, Christianorumque persecutoris usque ad mortem liberatione preces ad Deum fundere, qui noverat, trahi ad Deum post mortem non posse, qui se a Deo male vivendo separasset; id enim conceptis verbis dicit egregius Doctor. Sed longe validius refellitur commentum hoc ex asserta in Dialogis doctrina lib. iv, cap. 44. Quaestio eo loci proposita est: Si semper ardeant qui gehennae incendiis deputantur; ad quam respondet S. Gregorius: Constat nimirum, et incunctanter verum est, quia sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non erit tormento malorum. Nam cum Veritas dicat: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. xxv, 46); quia verum est quod promisit, falsum proculdubio non erit quod minatus est Deus

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
