Latin
Book 3, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.11.10
Unproofread scanNot analysed yet
Septimum hunc Gregoriani pontificatus annum claudemus observatione de conjugio, si alter conjogum servilis sit conditionis, dirimendo; quod a sanctissimo pontifice nequaquam reprobatum, ut patet ex epistola ad Fortunatum, Neapolitanum episcopum (Lib. vii, ep. 4). Ejus Ecclesiae clericus uxorem a suo consortio removerat, quod illa fuisset de servili conditione pulsata. Contendit vero mulier ejecta se liberam esse; et summum pontificem adiit, rogans viro suo restitui. Benignas aures praebuit supplicanti pius Paler; cumque in ea nulla servilis macula inventa esset, jussit ut ille Clericus conjugem injuste repudiatam reciperet; si vero abnueret, districtae vindictae subjiceretur. Unde liquet non alia ratione coactum fuisse clericum illum ad uxorem denuo accipiendam, quam quia falso fuerat de servili conditione pulsata. Itaque si nupsisset ut libera, et postea probata fuisset ejus conditio servilis, propter conditionis vitium, irritum fuisset matrimonium.