Latin
Book 3, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac epistola intelligimus Theocti…tam, imperatoris sororem, sacri verbi ubertate plenam fuisse, ad aeterna gaudia incessanter suspirasse, ad repromissionis patriam inter undas saeculi siccis vestigiis properasse; nimirum inter hominum tumultus et in ipsa aula solitudinem colendo; quod pro miraculo habet S. Gregorius, comparatque cum filiorum Israel transitu per Mare Rubrum. Piissimae sorori nutriendorum liberorum provinciam dederat Mauricius Augustus; hinc eam hortatur papa ut illos optimis moribus imbuere conetur, et eunuchos ipsorum custodiae ac obsequiis deputatos admoneat, quam caute coram ipsis loqui debeant: Verba si quidem nutrientium, inquit, aut lac erunt si bona sunt, aut venenum si mala. In eadem epistola Gregorius ostendit se de salute Constantinae Augustae, et de ipsius profectu in virtute sollicitum: quos enim amabat, a te renis cupiditatibus abstrahere, et in amore coelestium succendere conabatur; haecque erant ejus amicitiae symbola et argumenta.