# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.11.5.1-17

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 5.11.5.1 to 5.11.5.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.11.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.11.5.1

Andreas, vir clarissimus, ejus familiaris, postularat ab eo imperatori commendari, ad aliquod officium in republica obtinendum, quod sanctissimum patrem non mediocri moerore perculit. Multos novi, inquit amico, qui in servitio reipubticae positi vehementer affliguntur: quia eis non licet vacare et peccata sua plangere; et vos quare, nescio, implicari desideratis? Multa praetermitto de mundi contemptu, digna tamen quae legantur et serio animis insculpantur. Epistolam ista claudunt: Hoc ipsum vero esse in obsequio piissimi principis, quanta est mentis occupatio in appetitu terrenae gratiae, et quantus est timor ne hae eadem gratia perdatur, si adepta fuerit? Perpende ergo quae poena sit, aut, prosperitatis desiderio fatigari, aut adversitatis timore pavescere. Unde magis suadeo, ut magnitudo vestra in suo proposito quendam, in pauco tempore delectabili receptaculo peregrinationis vivere studeat, et quietam ac tranquillam vitam ducere, sacris lectionibus vacare, coelestia verba meditari in aeternitati, amore se accendere, de terrenis rebus secundum vires bona opera agere, et regnum perpetuum in eorum remuneratione sperare. Sic autem vivere, jam in aeternitatis vita partem habere est. Haec, magnifice fili, loquor, quia multum te diligo. Et quia in procellas et fluctus tendis, verborum meorum funibus te ad littus revoso; et si trahentem sequi volueris, quae pericula evaseris, quae gaudia inveneris, in ipso quietis tuae littore positus agnosces (Lib. vii, ep. 2). Quando amicorum animos fatiscere sub aerumnarum pondere observabat, litteris consolatoriis eos erigebat, vel ipsa animi magnitudine qua supra humana omnia in iis eminere videbatur. De amicorum nostrorum liberis, aut aliqua ratione propinquis morte praereptis immatura, solemus dolere; idque de eorum amissione lugentibus significare. At Gregorius nil humani sapiens, ad Andream amicitia sibi conjunctissimum scribit: Quod domna Constantina clarissima puella, priusquam nuptias faceret, ab hujus mundi illecebris est erepta, vehementer exsulto (Lib.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
